8 |
2 MACHABEES |
2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
2 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
1 | Judas vero Machabæus, et qui cum illo erant, introibant latenter in castella: et convocantes cognatos et amicos, et eos qui permanserunt in Judaismo assumentes, eduxerunt ad se sex millia virorum. |
|
| Revolt of Judas Maccabaeus. 2Mace.8.1-7 | 1Mace.3.1-26 |
2 | Et invocabant Dominum, ut respiceret in populum qui ab omnibus calcabatur, et misereretur templo quod contaminabatur ab impiis: |
|
| |
3 | misereretur etiam exterminio civitatis, quæ esset illico complananda, et vocem sanguinis ad se clamantis audiret: |
|
| |
4 | memoraretur quoque iniquissimas mortes parvulorum innocentum, et blasphemias nomini suo illatas, et indignaretur super his. |
|
| |
5 | At Machabæus, congregata multitudine, intolerabilis gentibus efficiebatur: ira enim Domini in misericordiam conversa est. |
|
| |
6 | Et superveniens castellis et civitatibus improvisus, succendebat eas: et opportuna loca occupans, non paucas hostium strages dabat: |
|
| |
7 | maxime autem noctibus ad hujuscemodi excursus ferebatur, et fama virtutis ejus ubique diffundebatur. |
|
| |