katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

Judas Maccabaeus - early victories. 1Mace.3.1-26

HOME | Notes
3 1 MACHABEES 1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 1 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
1Et surrexit Judas, qui vocabatur Machabæus, filius ejus, pro eo: Judas Maccabaeus - early victories. 1Mace.3.1-26 | 2Mace.8.1-7
2et adjuvabant eum omnes fratres ejus, et universi qui se conjunxerant patri ejus, et præliabantur prælium Israël cum lætitia.  
3Et dilatavit gloriam populo suo, et induit se loricam sicut gigas, et succinxit se arma bellica sua in præliis, et protegebat castra gladio suo.  
4Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione.  
5Et persecutus est iniquos perscrutans eos: et qui conturbabant populum suum, eos succendit flammis:  
6et repulsi sunt inimici ejus præ timore ejus, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt: et directa est salus in manu ejus.  
7Et exacerbabat reges multos, et lætificabat Jacob in operibus suis, et in sæculum memoria ejus in benedictione.  
8Et perambulavit civitates Juda, et perdidit impios ex eis, et avertit iram ab Israël.  
9Et nominatus est usque ad novissimum terræ, et congregavit pereuntes.  
10Et congregavit Apollonius gentes, et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israël.  
11Et cognovit Judas, et exiit obviam illi: et percussit, et occidit illum: et ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt.  
12Et accepit spolia eorum: et gladium Apollonii abstulit Judas, et erat pugnans in eo omnibus diebus.  
13Et audivit Seron princeps exercitus Syriæ, quod congregavit Judas congregationem fidelium, et ecclesiam secum,  
14et ait: Faciam mihi nomen, et glorificabor in regno, et debellabo Judam, et eos qui cum ipso sunt, qui spernebant verbum regis.  
15Et præparavit se: et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israël.  
16Et appropinquaverunt usque ad Bethoron: et exivit Judas obviam illi cum paucis.  
17Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam, dixerunt Judæ: Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, et tam fortem, et nos fatigati sumus jejunio hodie?  
18Et ait Judas: Facile est concludi multos in manus paucorum: et non est differentia in conspectu Dei cæli liberare in multis, et in paucis:  
19quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de cælo fortitudo est.  
20Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci, et superbia, ut disperdant nos, et uxores nostras, et filios nostros, et ut spolient nos:  
21nos vero pugnabimus pro animabus nostris, et legibus nostris:  
22et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram: vos autem ne timueritis eos.  
23Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito: et contritus est Seron et exercitus ejus in conspectu ipsius:  
24et persecutus est eum in descensu Bethoron usque in campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri, reliqui autem fugerunt in terram Philisthiim.  
25Et cecidit timor Judæ ac fratrum ejus, et formido super omnes gentes in circuitu eorum:  
26et pervenit ad regem nomen ejus, et de præliis Judæ narrabant omnes gentes.