| 3 |
2 MACHABEES |
2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
2 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 35 | Heliodorus autem, hostia Deo oblata, et votis magnis promissis ei qui vivere illi concessit, et Oniæ gratias agens, recepto exercitu, repedabat ad regem. |
|
| Heliodorus praises the LORD. 2Mace.3.35-40 |
| 36 | Testabatur autem omnibus ea quæ sub oculis suis viderat opera magni Dei. |
|
| |
| 37 | Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel Jerosolymam mitti, ait: |
|
| |
| 38 | Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatorem, mitte illuc, et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit: eo quod in loco sit vere Dei quædam virtus. |
|
| |
| 39 | Nam ipse, qui habet in cælis habitationem, visitator et adjutor est loci illius, et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit. |
|
| |
| 40 | Igitur de Heliodoro et ærarii custodia ita res se habet. |
|
| |