katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

Heliodorus plans to enter the temple. 2Mace.3.13-21

HOME | Notes
3 2 MACHABEES 2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 2 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
13At ille pro his quæ habebat in mandatis a rege, dicebat omni genere regi ea esse deferenda. Heliodorus plans to enter the temple. 2Mace.3.13-21
14Constituta autem die, intrabat de his Heliodorus ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio.  
15Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus jactaverunt se, et invocabant de cælo eum qui de depositis legem posuit, ut his qui deposuerant ea salva custodiret.  
16Jam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur: facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem:  
17circumfusa enim erat mœstitia quædam viro, et horror corporis, per quem manifestus aspicientibus dolor cordis ejus efficiebatur.  
18Alii etiam gregatim de domibus confluebant, publica supplicatione obsecrantes, pro eo quod in contemptum locus esset venturus.  
19Accinctæque mulieres ciliciis pectus, per plateas confluebant: sed et virgines quæ conclusæ erant, procurrebant ad Oniam, aliæ autem ad muros, quædam vero per fenestras aspiciebant:  
20universæ autem protendentes manus in cælum, deprecabantur:  
21erat enim misera commistæ multitudinis, et magni sacerdotis in agone constituti exspectatio.