| 11 |
1 MACHABEES |
1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
1 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 54 | Post hæc autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adolescens, et regnavit, et imposuit sibi diadema. |
|
| Jonathan supports Antiochus VI (Epiphanes). 1Mace.11.54-74 |
| 55 | Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum: et fugit, et terga vertit. |
|
| |
| 56 | Et accepit Tryphon bestias, et obtinuit Antiochiam. |
|
| |
| 57 | Et scripsit Antiochus adolescens Jonathæ, dicens: Constituo tibi sacerdotium, et constituo te super quatuor civitates, ut sis de amicis regis. |
|
| |
| 58 | Et misit illi vasa aurea in ministerium, et dedit ei potestatem bibendi in auro, et esse in purpura, et habere fibulam auream: |
|
| |
| 59 | et Simonem fratrem ejus constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Ægypti. |
|
| |
| 60 | Et exiit Jonathas, et perambulabat trans flumen civitates: et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriæ in auxilium, et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate. |
|
| |
| 61 | Et abiit inde Gazam: et concluserunt se qui erant Gazæ: et obsedit eam, et succendit quæ erant in circuitu civitatis, et prædatus est ea. |
|
| |
| 62 | Et rogaverunt Gazenses Jonathan, et dedit illis dexteram: et accepit filios eorum obsides, et misit illos in Jerusalem: et perambulavit regionem usque Damascum. |
|
| |
| 63 | Et audivit Jonathas quod prævaricati sunt principes Demetrii in Cades, quæ est in Galilæa, cum exercitu multo, volentes eum removere a negotio regni: |
|
| |
| 64 | et occurrit illis: fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam. |
|
| |
| 65 | Et applicuit Simon ad Bethsuram, et expugnabat eam diebus multis, et conclusit eos. |
|
| |
| 66 | Et postulaverunt ab eo dextras accipere, et dedit illis: et ejecit eos inde, et cepit civitatem, et posuit in ea præsidium. |
|
| |
| 67 | Et Jonathas et castra ejus applicuerunt ad aquam Genesar, et ante lucem vigilaverunt in campo Asor: |
|
| |
| 68 | et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo, et tendebant ei insidias in montibus: ipse autem occurrit ex adverso. |
|
| |
| 69 | Insidiæ vero exsurrexerunt de locis suis, et commiserunt prælium. |
|
| |
| 70 | Et fugerunt qui erant ex parte Jonathæ omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Mathathias filius Absolomi, et Judas filius Calphi, princeps militiæ exercitus. |
|
| |
| 71 | Et scidit Jonathas vestimenta sua, et posuit terram in capite suo, et oravit. |
|
| |
| 72 | Et reversus est Jonathas ad eos in prælium, et convertit eos in fugam, et pugnaverunt. |
|
| |
| 73 | Et viderunt qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum, et insequebantur cum eo omnes usque Cades ad castra sua, et pervenerunt usque illuc: |
|
| |
| 74 | et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum: et reversus est Jonathas in Jerusalem. |
|
| |