katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Jonathan wins the Favour of Demetrius II (Nicator). 1Mace.11.20-37

HOME | Notes
11 1 MACHABEES 1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 1 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
20In diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judæa, ut expugnarent arcem quæ est in Jerusalem: et fecerunt contra eam machinas multas. Jonathan wins the Favour of Demetrius II (Nicator). 1Mace.11.20-37
21Et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem Demetrium, et renuntiaverunt ei quod Jonathas obsideret arcem.  
22Et ut audivit, iratus est: et statim venit ad Ptolemaidam, et scripsit Jonathæ ne obsideret arcem, sed occurreret sibi ad colloquium festinato.  
23Ut audivit autem Jonathas, jussit obsidere: et elegit de senioribus Israël, et de sacerdotibus, et dedit se periculo.  
24Et accepit aurum, et argentum, et vestem, et alia xenia multa, et abiit ad regem Ptolemaidam: et invenit gratiam in conspectu ejus,  
25et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua.  
26Et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante eum fuerant: et exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum,  
27et statuit ei principatum sacerdotii, et quæcumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem amicorum.  
28Et postulavit Jonathas a rege ut immunem faceret Judæam, et tres toparchias, et Samariam et confines ejus: et promisit ei talenta trecenta.  
29Et consensit rex: et scripsit Jonathæ epistolas de his omnibus, hunc modum continentes:  
30Rex Demetrius fratri Jonathæ salutem, et genti Judæorum.  
31Exemplum epistolæ, quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, misimus ad vos ut sciretis:  
32Rex Demetrius Lastheni parenti salutem.  
33Genti Judæorum amicis nostris, et conservantibus quæ justa sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent.  
34Statuimus ergo illis omnes fines Judææ, et tres civitates, Lydan, et Ramathan, quæ additæ sunt Judææ ex Samaria, et omnes confines earum, sequestrari omnibus sacrificantibus in Jerosolymis pro his quæ ab eis prius accipiebat rex per singulosannos, et pro fructibus terræ etpomorum  
35Et alia quæ ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore, remittimus eis: et areas salinarum, et coronas, quæ nobis deferebantur,  
36omnia ipsis concedimus: et nihil horum irritum erit, ex hoc, et in omne tempus.  
37Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Jonathæ, et ponatur in monte sancto, in loco celebri.