| 11 |
1 MACHABEES |
1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
1 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 1 | Et rex Ægypti congregavit exercitum, sicut arena quæ est circa oram maris, et naves multas: et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo. |
|
| The fall of Alexander Epiphanes. 1Mace.11.1-19 |
| 2 | Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates, et occurrebant ei: quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset. |
|
| |
| 3 | Cum autem introiret civitatem Ptolemæus, ponebat custodias militum in singulis civitatibus. |
|
| |
| 4 | Et ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum igni, et Azotum, et cetera ejus demolita, et corpora projecta, et eorum, qui cæsi erant in bello, tumulos quos fecerant secus viam. |
|
| |
| 5 | Et narraverunt regi quia hæc fecit Jonathas, ut invidiam facerent ei: et tacuit rex. |
|
| |
| 6 | Et occurrit Jonathas regi in Joppen cum gloria, et invicem se salutaverunt, et dormierunt illic. |
|
| |
| 7 | Et abiit Jonathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus: et reversus est in Jerusalem. |
|
| |
| 8 | Rex autem Ptolemæus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam, et cogitabat in Alexandrum consilia mala. |
|
| |
| 9 | Et misit legatos ad Demetrium, dicens: Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui: |
|
| |
| 10 | pœnitet enim me quod dederim illi filiam meam: quæsivit enim me occidere. |
|
| |
| 11 | Et vituperavit eum, propterea quod concupierat regnum ejus. |
|
| |
| 12 | Et abstulit filiam suam, et dedit eam Demetrio, et alienavit se ab Alexandro, et manifestæ sunt inimicitiæ ejus. |
|
| |
| 13 | Et intravit Ptolemæus Antiochiam, et imposuit duo diademata capiti suo, Ægypti et Asiæ. |
|
| |
| 14 | Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus: quia rebellabant qui erant in locis illis. |
|
| |
| 15 | Et audivit Alexander, et venit ad eum in bellum: et produxit Ptolemæus rex exercitum, et occurrit ei in manu valida, et fugavit eum. |
|
| |
| 16 | Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur: rex autem Ptolemæus exaltatus est. |
|
| |
| 17 | Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri, et misit Ptolemæo. |
|
| |
| 18 | Et rex Ptolemæus mortuus est in die tertia: et qui erant in munitionibus, perierunt ab his qui erant intra castra. |
|
| |
| 19 | Et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo. |
|
| |