6 |
1 MACHABEES |
1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
1 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
48 | Castra autem regis ascenderunt contra eos in Jerusalem, et applicuerunt castra regis ad Judæam, et montem Sion. |
|
| |
49 | Et fecit pacem cum his qui erant in Bethsura: et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta conclusis, quia sabbata erant terræ. |
|
| |
50 | Et comprehendit rex Bethsuram: et constituit illic custodiam servare eam. |
|
| |
51 | Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos: et statuit illic ballistas, et machinas, et ignis jacula, et tormenta ad lapides jactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula. |
|
| |
52 | Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos. |
|
| |
53 | Escæ autem non erant in civitate, eo quod septimus annus esset: et qui remanserant in Judæa de gentibus, consumpserant reliquias eorum, quæ repositæ fuerant. |
|
| |
54 | Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames: et dispersi sunt unusquisque in locum suum. |
|
| |
55 | Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum, et regnaret, |
|
| |
56 | reversus esset a Perside et Media, et exercitus qui abierat cum ipso, et quia quærebat suscipere regni negotia: |
|
| |
57 | festinavit ire, et dicere ad regem, et duces exercitus: Deficimus quotidie, et esca nobis modica est; et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbit nobis ordinare deregno. |
|
| |
58 | Nunc itaque demus dextras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem, et cum omni gente eorum: |
|
| |
59 | et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius: propter legitima enim ipsorum, quæ despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia hæc. |
|
| |
60 | Et placuit sermo in conspectu regis et principum: et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam. |
|
| |
61 | Et juravit illis rex et principes, et exierunt de munitione. |
|
| |
62 | Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci: et rupit citius juramentum quod juravit, et mandavit destruere murum in gyro. |
|
| |
63 | Et discessit festinanter, et reversus est Antiochiam, et invenit Philippum dominantem civitati: et pugnavit adversus eum, et occupavit civitatem. |
|
| |