5 |
1 MACHABEES |
1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
1 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
9 | Et congregatæ sunt gentes quæ sunt in Galaad adversus Israëlitas, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos: et fugerunt in Datheman munitionem. |
|
| |
10 | Et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus, dicentes: Congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant, |
|
| |
11 | et parant venire, et occupare munitionem, in quam confugimus: et Timotheus est dux exercitus eorum. |
|
| |
12 | Nunc ergo veni, et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis. |
|
| |
13 | Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt: et captivas duxerunt uxores eorum, et natos, et spolia, et peremerunt illic fere mille viros. |
|
| |
14 | Et adhuc epistolæ legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilæa conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba hæc: |
|
| |
15 | dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida, et Tyro, et Sidone: et repleta est omnis Galilæa alienigenis, ut nos consumant. |
|
| |
16 | Ut audivit autem Judas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab eis. |
|
| |
17 | Dixitque Judas Simoni fratri suo: Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galilæa: ego autem et frater meus Jonathas ibimus in Galaaditim. |
|
| |
18 | Et reliquit Josephum filium Zachariæ, et Azariam, duces populi, cum residuo exercitu in Judæa ad custodiam: |
|
| |
19 | et præcepit illis, dicens: Præestote populo huic: et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur. |
|
| |
20 | Et partiti sunt Simoni viri tria millia, ut iret in Galilæam: Judæ autem octo millia in Galaaditim. |
|
| |
21 | Et abiit Simon in Galilæam, et commisit prælia multa cum gentibus: et contritæ sunt gentes a facie ejus, et persecutus est eos usque ad portam |
|
| |
22 | Ptolemaidis: et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum. Et accepit spolia eorum, |
|
| |
23 | et assumpsit eos qui erant in Galilæa et in Arbatis, cum uxoribus, et natis, et omnibus quæ erant illis, et adduxit in Judæam cum lætitia magna. |
|
| |
24 | Et Judas Machabæus, et Jonathas frater ejus, transierunt Jordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum. |
|
| |
25 | Et occurrerunt eis Nabuthæi, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis omnia quæ acciderant fratribus eorum in Galaaditide, |
|
| |
26 | et quia multi ex eis comprehensi sunt in Barasa, et Bosor, et in Alimis, et in Casphor, et Mageth, et Carnaim: hæ omnes civitates munitæ et magnæ. |
|
| |
27 | Sed et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi, et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his, et comprehendere, et tollere eos in una die. |
|
| |
28 | Et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem: et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni. |
|
| |
29 | Et surrexerunt inde nocte, et ibant usque ad munitionem. |
|
| |
30 | Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cujus non erat numerus, portantes scalas et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos. |
|
| |
31 | Et vidit Judas quia cœpit bellum, et clamor belli ascendit ad cælum sicut tuba, et clamor magnus de civitate: |
|
| |
32 | et dixit exercitui suo: Pugnate hodie pro fratribus vestris. |
|
| |
33 | Et venit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis, et clamaverunt in oratione. |
|
| |
34 | Et cognoverunt castra Timothei quia Machabæus est, et refugerunt a facie ejus: et percusserunt eos plaga magna. Et ceciderunt ex eis in die illa fere octo millia virorum. |
|
| |
35 | Et divertit Judas in Maspha, et expugnavit, et cepit eam: et occidit omnem masculum ejus, et sumpsit spolia ejus, et succendit eam igni. |
|
| |
36 | Inde perrexit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et reliquas civitates Galaaditidis. |
|
| |
37 | Post hæc autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem. |
|
| |
38 | Et misit Judas speculari exercitum: et renuntiaverunt ei, dicentes: Quia convenerunt ad eum omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis: |
|
| |
39 | et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in prælium. Et abiit Judas obviam illis. |
|
| |
40 | Et ait Timotheus principibus exercitus sui: Cum appropinquaverit Judas, et exercitus ejus, ad torrentem aquæ: si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos; |
|
| |
41 | si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen, transfretamus ad eos, et poterimus adversus illum. |
|
| |
42 | Ut autem appropinquavit Judas ad torrentem aquæ, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens: Neminem hominem reliqueritis, sed veniant omnes in prælium. |
|
| |
43 | Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et contritæ sunt omnes gentes a facie eorum, et projecerunt arma sua, et fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim. |
|
| |
44 | Et occupavit ipsam civitatem, et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso: et oppressa est Carnaim, et non potuit sustinere contra faciem Judæ. |
|
| |
45 | Et congregavit Judas universos Israëlitas, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum, et uxores eorum, et natos, et exercitum magnum valde, ut venirent in terram Juda. |
|
| |
46 | Et venerunt usque Ephron: et hæc civitas magna in ingressu posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat. |
|
| |
47 | Et incluserunt se qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus: et misit ad eos Judas verbis pacificis, |
|
| |
48 | dicens: Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram: et nemo vobis nocebit, tantum pedibus transibimus. Et nolebant eis aperire. |
|
| |
49 | Et præcepit Judas prædicare in castris, ut applicarent unusquisque in quo erat loco: |
|
| |
50 | et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte, et tradita est civitas in manu ejus: |
|
| |
51 | et peremerunt omnem masculum in ore gladii, et eradicavit eam, et accepit spolia ejus: et transivit per totam civitatem super interfectos. |
|
| |
52 | Et transgressi sunt Jordanem in campo magno, contra faciem Bethsan. |
|
| |
53 | Et erat Judas congregans extremos, et exhortabatur populum per totam viam, donec venirent in terram Juda: |
|
| |
54 | et ascenderunt in montem Sion cum lætitia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace. |
|
| |