4 |
1 MACHABEES |
1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
1 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
26 | Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nuntiaverunt Lysiæ universa quæ acciderant. |
|
| Victory over Lysias. 1Mace.4.26-35 | 2Mace.11.1-12 |
27 | Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat: quod non qualia voluit, talia contigerunt in Israël, et qualia mandavit rex. |
|
| |
28 | Et sequenti anno, congregavit Lysias virorum electorum sexaginta millia, et equitum quinque millia, ut debellaret eos. |
|
| |
29 | Et venerunt in Judæam, et castra posuerunt in Bethoron, et occurrit illis Judas cum decem millibus viris. |
|
| |
30 | Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit: Benedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathæ filii Saul, et armigeri ejus. |
|
| |
31 | Conclude exercitum istum in manu populi tui Israël, et confundantur in exercitu suo et equitibus. |
|
| |
32 | Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua. |
|
| |
33 | Dejice illos gladio diligentium te: et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis. |
|
| |
34 | Et commiserunt prælium: et ceciderunt de exercitu Lysiæ quinque millia virorum. |
|
| |
35 | Videns autem Lysias fugam suorum, et Judæorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judæam. |
|
| |