3 |
1 MACHABEES |
1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
1 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
55 | Et post hæc constituit Judas duces populi, tribunos, et centuriones, et pentacontarchos, et decuriones. |
|
| |
56 | Et dixit his, qui ædificabant domos, et sponsabant uxores, et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem. |
|
| |
57 | Et moverunt castra, et collocaverunt ad austrum Emmaum. |
|
| |
58 | Et ait Judas: Accingimini, et estote filii potentes, et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has quæ convenerunt adversus nos disperdere nos, et sancta nostra: |
|
| |
59 | quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostræ, et sanctorum. |
|
| |
60 | Sicut autem fuerit voluntas in cælo, sic fiat. |
|
| |
1 | Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et mille equites electos: et moverunt castra nocte, |
|
| |
2 | ut applicarent ad castra Judæorum, et percuterent eos subito: et filii, qui erant ex arce, erant illis duces. |
|
| |
3 | Et audivit Judas, et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis, qui erant in Emmaum: |
|
| |
4 | adhuc enim dispersus erat exercitus a castris. |
|
| |
5 | Et venit Gorgias in castra Judæ noctu, et neminem invenit: et quærebat eos in montibus, quoniam dixit: Fugiunt hi a nobis. |
|
| |
6 | Et cum dies factus esset, apparuit Judas in campo cum tribus millibus virorum tantum, qui tegumenta et gladios non habebant: |
|
| |
7 | et viderunt castra gentium valida, et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad prælium. |
|
| |
8 | Et ait Judas viris, qui secum erant: Ne timueritis multitudinem eorum, et impetum eorum ne formidetis. |
|
| |
9 | Mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos Pharao cum exercitu multo. |
|
| |
10 | Et nunc clamemus in cælum: et miserebitur nostri Dominus, et memor erit testamenti patrum nostrorum, et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie: |
|
| |
11 | et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israël. |
|
| |
12 | Et elevaverunt alienigenæ oculos suos, et viderunt eos venientes ex adverso. |
|
| |
13 | Et exierunt de castris in prælium, et tuba cecinerunt hi qui erant cum Juda. |
|
| |
14 | Et congressi sunt: et contritæ sunt gentes, et fugerunt in campum. |
|
| |
15 | Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idumææ, et Azoti, et Jamniæ: et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum. |
|
| |
16 | Et reversus est Judas, et exercitus ejus sequens eum. |
|
| |
17 | Dixitque ad populum: Non concupiscatis spolia: quia bellum contra nos est, |
|
| |
18 | et Gorgias et exercitus ejus prope nos in monte: sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi. |
|
| |
19 | Et adhuc loquente Juda hæc, ecce apparuit pars quædam prospiciens de monte. |
|
| |
20 | Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra: fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est. |
|
| |
21 | Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et Judam, et exercitum in campo paratum ad prælium. |
|
| |
22 | Et fugerunt omnes in campum alienigenarum: |
|
| |
23 | et Judas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthinum, et purpuram marinam, et opes magnas. |
|
| |
24 | Et conversi, hymnum canebant, et benedicebant Deum in cælum, quoniam bonus est, quoniam in sæculum misericordia ejus. |
|
| |
25 | Et facta est salus magna in Israël in die illa. |
|
| |
26 | Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nuntiaverunt Lysiæ universa quæ acciderant. |
|
| Victory over Lysias. 1Mace.4.26-35 | 2Mace.11.1-12 |
27 | Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat: quod non qualia voluit, talia contigerunt in Israël, et qualia mandavit rex. |
|
| |