3 |
1 MACHABEES |
1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
1 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
42 | Et vidit Judas et fratres ejus, quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum: et cognoverunt verba regis, quæ mandavit populo facere in interitum et consummationem: |
|
| |
43 | et dixerunt unusquisque ad proximum suum: Erigamus dejectionem populi nostri, et pugnemus pro populo nostro, et sanctis nostris. |
|
| |
44 | Et congregatus est conventus ut essent parati in prælium, et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes. |
|
| |
45 | Et Jerusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum: non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus. Et sanctum conculcabatur: et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentium: et ablata est voluptas a Jacob, et defecit ibi tibia etcithara. |
|
| |
46 | Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Jerusalem, quia locus orationis erat in Maspha ante in Israël. |
|
| |
47 | Et jejunaverunt illa die, et induerunt se ciliciis, et cinerem imposuerunt capiti suo, et disciderunt vestimenta sua: |
|
| |
48 | et expanderunt libros legis, de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum: |
|
| |
49 | et attulerunt ornamenta sacerdotalia, et primitias, et decimas: et suscitaverunt Nazaræos, qui impleverant dies, |
|
| |
50 | et clamaverunt voce magna in cælum, dicentes: Quid faciemus istis, et quo eos ducemus? |
|
| |
51 | et sancta tua conculcata sunt, et contaminata sunt, et sacerdotes tui facti sunt in luctum, et in humilitatem: |
|
| |
52 | et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant: tu scis quæ cogitant in nos. |
|
| |
53 | Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu, Deus, adjuves nos? |
|
| |
54 | Et tubis exclamaverunt voce magna. |
|
| |