| 4 |
LIBER BARUCH |
Baruk - Wycliffe Bible(14c) |
Baruch - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 30 | Animæquior esto, Jerusalem: exhortatur enim te, qui te nominavit. |
|
| Jerusalem is assured of help. Bar.4.30-5.9 |
| 31 | Nocentes peribunt, qui te vexaverunt: et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur. |
|
| |
| 32 | Civitates quibus servierunt filii tui, punientur, et quæ accepit filios tuos. |
|
| |
| 33 | Sicut enim gavisa est in tua ruina, et lætata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione, |
|
| |
| 34 | et amputabitur exsultatio multitudinis ejus, et gaudimonium ejus erit in luctum. |
|
| |
| 35 | Ignis enim superveniet ei ab Æterno in longiturnis diebus, et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis. |
|
| |
| 36 | Circumspice, Jerusalem, ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem. |
|
| |
| 37 | Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos: veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei. |
|
| |
| 1 | Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ, et indue te decore, et honore ejus, quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ. |
|
| |
| 2 | Circumdabit te Deus diploide justitiæ, et imponet mitram capiti honoris æterni. |
|
| |
| 3 | Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub cælo est. |
|
| |
| 4 | Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: pax justitiæ, et honor pietatis. |
|
| |
| 5 | Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso: et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria. |
|
| |
| 6 | Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni: |
|
| |
| 7 | constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ, ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei. |
|
| |
| 8 | Obumbraverunt autem et silvæ, et omne lignum suavitatis Israël ex mandato Dei. |
|
| |
| 9 | Adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ, cum misericordia et justitia quæ est ex ipso. |
|
| |