| 4 |
LIBER BARUCH |
Baruk - Wycliffe Bible(14c) |
Baruch - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 5 | Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israël: |
|
| Comform for Jerusalem. Bar.4.5-29 |
| 6 | venundati estis gentibus non in perditionem: sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis. |
|
| |
| 7 | Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum, immolantes dæmoniis, et non Deo. |
|
| |
| 8 | Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Jerusalem. |
|
| |
| 9 | Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit: Audite, confines Sion: adduxit enim mihi Deus luctum magnum. |
|
| |
| 10 | Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum et filiarum, quam superduxit illis Æternus. |
|
| |
| 11 | Nutrivi enim illos cum jucunditate; dimisi autem illos cum fletu et luctu. |
|
| |
| 12 | Nemo gaudeat super me viduam et desolatam: a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. |
|
| |
| 13 | Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt. |
|
| |
| 14 | Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum, quam superduxit illis Æternus. |
|
| |
| 15 | Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguæ, |
|
| |
| 16 | qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduæ, et a filiis unicam desolaverunt. |
|
| |
| 17 | Ego autem, quid possum adjuvare vos? |
|
| |
| 18 | qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum. |
|
| |
| 19 | Ambulate, filii, ambulate: ego enim derelicta sum sola. |
|
| |
| 20 | Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis. |
|
| |
| 21 | Animæquiores estote, filii; clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum. |
|
| |
| 22 | Ego enim speravi in æternum salutem vestram, et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro. |
|
| |
| 23 | Emisi enim vos cum luctu et ploratu: reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et jucunditate in sempiternum. |
|
| |
| 24 | Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno. |
|
| |
| 25 | Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis: persecutus est enim te inimicus tuus: sed cito videbis perditionem ipsius, et super cervices ipsius ascendes. |
|
| |
| 26 | Delicati mei ambulaverunt vias asperas: ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis. |
|
| |
| 27 | Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum: erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos. |
|
| |
| 28 | Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum: |
|
| |
| 29 | qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra. |
|
| |