katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

A letter to Jerusalem. Bar.1.10-3.8

HOME | Notes
1 LIBER BARUCH Baruk - Wycliffe Bible(14c) Baruch - Douay Rheims(17c) Reference
10Et dixerunt: Ecce misimus ad vos pecunias, de quibus emite holocautomata et thus: et facite manna, et offerte pro peccato, ad aram Domini Dei nostri: A letter to Jerusalem. Bar.1.10-3.8
11et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis, et pro vita Baltassar filii ejus, ut sint dies eorum sicut dies cæli super terram:  
12et ut det Dominus virtutem nobis, et illuminet oculos nostros, ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis, et sub umbra Baltassar filii ejus, et serviamus eis multis diebus, et inveniamus gratiam inconspectueorum.  
13Et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum, quia peccavimus Domino Deo nostro, et non est aversus furor ejus a nobis usque in hunc diem.  
14Et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in templo Domini, in die solemni et in die opportuno:  
15et dicetis:
Domino Deo nostro justitia, nobis autem confusio faciei nostræ, sicut est dies hæc omni Juda, et habitantibus in Jerusalem:
 
16regibus nostris, et principibus nostris, et sacerdotibus nostris, et prophetis nostris, et patribus nostris.  
17Peccavimus ante Dominum Deum nostrum, et non credidimus, diffidentes in eum:  
18et non fuimus subjectibiles illi, et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in mandatis ejus, quæ dedit nobis.  
19A die qua eduxit patres nostros de terra Ægypti, usque ad diem hanc, eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum: et dissipati recessimus, ne audiremus vocem ipsius:  
20et adhæserunt nobis multa mala et maledictiones quæ constituit Dominus Moysi servo suo, qui eduxit patres nostros de terra Ægypti, dare nobis terram fluentem lac et mel, sicut hodierna die.  
21Et non audivimus vocem Domini Dei nostri, secundum omnia verba prophetarum quos misit ad nos:  
22et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni, operari diis alienis, facientes mala ante oculos Domini Dei nostri.  
1Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum, quod locutus est ad nos, et ad judices nostros qui judicaverunt Israël, et ad reges nostros, et ad principes nostros, et ad omnem Israël et Juda:  
2ut adduceret Dominus super nos mala magna, quæ non sunt facta sub cælo quemadmodum facta sunt in Jerusalem, secundum quæ scripta sunt in lege Moysi,  
3et manducaret homo carnes filii sui et carnes filiæ suæ.  
4Et dedit eos sub manu regum omnium qui sunt in circuitu nostro, in improperium et in desolationem in omnibus populis in quibus nos dispersit Dominus:  
5et facti sumus subtus, et non supra, quia peccavimus Domino Deo nostro, non obaudiendo voci ipsius.  
6Domino Deo nostro justitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut est dies hæc:  
7quia locutus est Dominus super nos omnia mala hæc quæ venerunt super nos:  
8et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis.  
9Et vigilavit Dominus in malis, et adduxit ea super nos: quia justus est Dominus in omnibus operibus suis quæ mandavit nobis,  
10et non audivimus vocem ipsius ut iremus in præceptis Domini, quæ dedit ante faciem nostram.  
11Et nunc, Domine Deus Israël, qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti in manu valida, et in signis, et in prodigiis, et in virtute tua magna, et in brachio excelso, et fecisti tibi nomen sicut est diesiste:  
12peccavimus, impie egimus, inique gessimus, Domine Deus noster, in omnibus justitiis tuis.  
13Avertatur ira tua a nobis, quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos.  
14Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras, et educ nos propter te, et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt:  
15ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israël, et super genus ipsius.  
16Respice, Domine, de domo sancta tua in nos, et inclina aurem tuam, et exaudi nos.  
17Aperi oculos tuos et vide: quia non mortui qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus suis, dabunt honorem et justificationem Domino:  
18sed anima quæ tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, et oculi deficientes, et anima esuriens, dat tibi gloriam et justitiam Domino.  
19Quia non secundum justitias patrum nostrorum nos fundimus preces et petimus misericordiam ante conspectum tuum, Domine Deus noster:  
20sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos, sicut locutus es in manu puerorum tuorum prophetarum, dicens:  
21Sic dicit Dominus: Inclinate humerum vestrum et cervicem vestram, et opera facite regi Babylonis, et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris.  
22Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri, operari regi Babyloniæ, defectionem vestram faciam de civitatibus Juda, et a foris Jerusalem,  
23et auferam a vobis vocem jucunditatis et vocem gaudii, et vocem sponsi et vocem sponsæ, et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam.  
24Et non audierunt vocem tuam, ut operarentur regi Babylonis: et statuisti verba tua, quæ locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum, ut transferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo:  
25et ecce projecta sunt in calore solis et in gelu noctis, et mortui sunt in doloribus pessimis, in fame et in gladio, et in emissione.  
26Et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut hæc dies, propter iniquitatem domus Israël et domus Juda.  
27Et fecisti in nobis, Domine Deus noster, secundum omnem bonitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam:  
28sicut locutus es in manu pueri tui Moysi, in die qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israël,  
29dicens: Si non audieritis vocem meam, multitudo hæc magna convertetur in minimam inter gentes, quo ego eos dispergam:  
30quia scio quod me non audiet populus: populus est enim dura cervice. Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ,  
31et scient quia ego sum Dominus Deus eorum: et dabo eis cor, et intelligent; aures, et audient:  
32et laudabunt me in terra captivitatis suæ, et memores erunt nominis mei,  
33et avertent se a dorso suo duro, et a malignitatibus suis: quia reminiscentur viam patrum suorum, qui peccaverunt in me.  
34Et revocabo illos in terram quam juravi patribus eorum, Abraham, Isaac, et Jacob: et dominabuntur ejus, et multiplicabo eos, et non minorabuntur:  
35et statuam illis testamentum alterum sempiternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: et non movebo amplius populum meum, filios Israël, a terra quam dedi illis.  
1Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israël, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te.  
2Audi, Domine, et miserere, quia Deus es misericors: et miserere nostri, quia peccavimus ante te:  
3quia tu sedes in sempiternum, et nos, peribimus in ævum?  
4Domine omnipotens, Deus Israël, audi nunc orationem mortuorum Israël, et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et agglutinata sunt nobis mala.  
5Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum, sed memento manus tuæ et nominis tui in tempore isto:  
6quia tu es Dominus Deus noster, et laudabimus te, Domine:  
7quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris, et ut invocemus nomen tuum, et laudemus te in captivitate nostra, quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum, qui peccaverunt ante te.  
8Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisti in improperium, et in maledictum, et in peccatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te, Domine Deus noster.