41 |
LIBER IESU FILII SIRACH |
Syrach - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) |
Reference |
5 | Noli metuere judicium mortis: memento quæ ante te fuerunt, et quæ superventura sunt tibi: hoc judicium a Domino omni carni. |
|
| The fate of the wicked. Sir.41.5-13 |
6 | Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi? sive decem, sive centum, sive mille anni: |
|
| |
7 | non est enim in inferno accusatio vitæ. |
|
| |
8 | Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum. |
|
| |
9 | Filiorum peccatorum periet hæreditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii. |
|
| |
10 | De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio. |
|
| |
11 | Væ vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi ! |
|
| |
12 | Et si nati fueritis, in maledictione nascemini: et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. |
|
| |
13 | Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur: sic impii a maledicto in perditionem. |
|
| |