38 |
LIBER IESU FILII SIRACH |
Syrach - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) |
Reference |
16 | Fili, in mortuum produc lacrimas, et quasi dira passus incipe plorare: et secundum judicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius. |
|
| Mourning. Sir.38.16-23 |
17 | Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam: |
|
| |
18 | et fac luctum secundum meritum ejus uno die, vel duobus, propter detractionem: |
|
| |
19 | a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem. |
|
| |
20 | In abductione permanet tristitia, et substantia inopis secundum cor ejus. |
|
| |
21 | Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te, et memento novissimorum. |
|
| |
22 | Noli oblivisci, neque enim est conversio: et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis. |
|
| |
23 | Memor esto judicii mei: sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie. |
|
| |