katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Fate. Sir.20.9-17

HOME | Notes
20 LIBER IESU FILII SIRACH Syrach - Wycliffe Bible(14c) Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) Reference
9Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum. Fate. Sir.20.9-17
10Est datum quod non est utile, et est datum cujus retributio duplex.  
11Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput.  
12Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum.  
13Sapiens in verbis seipsum amabilem facit: gratiæ autem fatuorum effundentur.  
14Datus insipientis non erit utilis tibi: oculi enim illius septemplices sunt.  
15Exigua dabit, et multa improperabit: et apertio oris illius inflammatio est.  
16Hodie fœneratur quis, et cras expetit: odibilis est homo hujusmodi.  
17Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius: