katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Real Wisdom. Sir.19.20-30

HOME | Notes
19 LIBER IESU FILII SIRACH Syrach - Wycliffe Bible(14c) Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) Reference
20Est nequitia, et in ipsa execratio, et est insipiens qui minuitur sapientia. Real Wisdom. Sir.19.20-30
21Melior est homo qui minuitur sapientia, et deficiens sensu, in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi.  
22Est solertia certa, et ipsa iniqua:  
23et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem. Est qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo:  
24et est qui se nimium submittit a multa humilitate: et est qui inclinat faciem suam, et fingit se non videre quod ignoratum est:  
25et si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet.  
26Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus.  
27Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis, enuntiant de illo.  
28Est correptio mendax in ira contumeliosi, et est judicium quod non probatur esse bonum: et est tacens, et ipse est prudens.