16 |
LIBER IESU FILII SIRACH |
Syrach - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) |
Reference |
1 | Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur: nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis. |
|
| God's punishment on sinners. Sir.16.1-23 |
2 | Non credas vitæ illorum, et ne respexeris in labores eorum. |
|
| |
3 | Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii: |
|
| |
4 | et utile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios. |
|
| |
5 | Ab uno sensato inhabitabitur patria: tribus impiorum deseretur. |
|
| |
6 | Multa talia vidit oculis meus, et fortiora horum audivit auris mea. |
|
| |
7 | In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira. |
|
| |
8 | Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suæ virtuti. |
|
| |
9 | Et non pepercit peregrinationi Lot, et execratus est eos præ superbia verbi illorum. |
|
| |
10 | Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis. |
|
| |
11 | Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui: et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis. |
|
| |
12 | Misericordia enim et ira est cum illo: potens exoratio, et effundens iram. |
|
| |
13 | Secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua judicat. |
|
| |
14 | Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis. |
|
| |
15 | Omnis misericordia faciet locum unicuique, secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius. |
|
| |
16 | Non dicas: A Deo abscondar: et ex summo, quis mei memorabitur? |
|
| |
17 | in populo magno non agnoscar: quæ est enim anima mea in tam immensa creatura? |
|
| |
18 | Ecce cælum et cæli cælorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur. |
|
| |
19 | Montes simul, et colles, et fundamenta terræ, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur. |
|
| |
20 | Et in omnibus his insensatum est cor, et omne cor intelligitur ab illo. |
|
| |
21 | Et vias illius quis intelligit, et procellam quam nec oculus videbit hominis? |
|
| |
22 | Nam plurima illius opera sunt in absconsis: sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit? longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omniumin consummatione est. |
|
| |
23 | Qui minoratur corde cogitat inania, et vir imprudens et errans cogitat stulta. |
|
| |