katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Presumptuousness. Sir.5.1-8

HOME | Notes
5 LIBER IESU FILII SIRACH Syrach - Wycliffe Bible(14c) Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) Reference
1Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. Presumptuousness. Sir.5.1-8
2Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,  
3et ne dixeris: Quomodo potui? aut, Quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit.  
4Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor.  
5De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum.  
6Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur:  
7misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius.  
8Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem: