3 |
LIBER IESU FILII SIRACH |
Syrach - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) |
Reference |
17 | et in justitia ædificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua. |
|
| Humility. Sir.3.17-29 |
18 | Quam malæ famæ est qui derelinquit patrem, et est maledictus a Deo qui exasperat matrem ! |
|
| |
19 | Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris. |
|
| |
20 | Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam: |
|
| |
21 | quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur. |
|
| |
22 | Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus. |
|
| |
23 | Non est enim tibi necessarium ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis. |
|
| |
24 | In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus. |
|
| |
25 | Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi: |
|
| |
26 | multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum. |
|
| |
27 | Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum in illo peribit. |
|
| |
28 | Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur. |
|
| |
29 | Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum. |
|
| |