| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 19 | LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS | Wisdom - Wycliffe Bible(14c) | Wisdom - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 13 | Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt: alii quidem ignotos non recipiebant advenas; alii autem bonos hospites in servitutem redigebant. |
Punishment of the Egyptians. Wis.19.13-17 | ||
| 14 | Et non solum hæc, sed et alius quidam respectus illorum erat, quoniam inviti recipiebant extraneos. |
|||
| 15 | Qui autem cum lætitia receperunt hos qui eisdem usi erant justitiis, sævissimis afflixerunt doloribus. |
|||
| 16 | Percussi sunt autem cæcitate: sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quærebat. |
|||
| 17 | In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt: unde æstimari ex ipso visu certo potest. |