| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 17 | LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS | Wisdom - Wycliffe Bible(14c) | Wisdom - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua: propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt. |
Terror strikes the Egyptians. Wis.17.1-21 | ||
| 2 | Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctæ, vinculis tenebrarum et longæ noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt. |
|||
| 3 | Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia perturbati. |
|||
| 4 | Neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat, quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personæ tristes illis apparentes pavorem illis præstabant. |
|||
| 5 | Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam. |
|||
| 6 | Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus; et timore perculsi illius quæ non videbatur faciei, æstimabant deteriora esse quæ videbantur. |
|||
| 7 | Et magicæ artis appositi erant derisus, et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia. |
|||
| 8 | Illi enim qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant. |
|||
| 9 | Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat, transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant, et aërem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre. |
|||
| 10 | Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis: semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia: |
|||
| 11 | nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum. |
|||
| 12 | Et dum ab intus minor est exspectatio, majorem computat inscientiam ejus causæ, de qua tormentum præstat. |
|||
| 13 | Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes, |
|||
| 14 | aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animæ deficiebant traductione: subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat. |
|||
| 15 | Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus. |
|||
| 16 | Si enim rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius præoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem; |
|||
| 17 | una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquæ decurrentis nimium, |
|||
| 18 | aut sonus validus præcipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo: deficientes faciebantillos præ timore. |
|||
| 19 | Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur. |
|||
| 20 | Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quæ superventura illis erat: ipsi ergo sibi erant graviores tenebris. |