katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Foolishness of nature worship. Wis.13.1-9

HOME | Notes
13 LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS Wisdom - Wycliffe Bible(14c) Wisdom - Douay Rheims(17c) Reference
1Vani autem sunt omnes homines
in quibus non subest scientia Dei;
et de his quæ videntur bona,
non potuerunt intelligere eum qui est,
neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex:
Foolishness of nature worship. Wis.13.1-9
2sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem,
aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam,
rectores orbis terrarum deos putaverunt.
 
3Quorum si specie delectati, deos putaverunt,
sciant quanto his dominator eorum speciosior est:
speciei enim generator hæc omnia constituit.
 
4Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt,
intelligant ab illis quoniam qui hæc fecit fortior est illis:
 
5a magnitudine enim speciei et creaturæ
cognoscibiliter poterit creator horum videri.
 
6Sed tamen adhuc in his minor est querela;
et hi enim fortasse errant,
Deum quærentes, et volentes invenire.
 
7Etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt,
et persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur.
 
8Iterum autem nec his debet ignosci.
 
9Si enim tantum potuerunt scire
ut possent æstimare sæculum,
quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt?