| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 11 | LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS | Wisdom - Wycliffe Bible(14c) | Wisdom - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 21 | Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ: sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti. |
God is powerful & merciful. Wis.11.21-12.2 | ||
| 22 | Multum enim valere, tibi soli supererat semper: et virtuti brachii tui quis resistet? |
|||
| 23 | Quoniam tamquam momentum stateræ, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram. |
|||
| 24 | Sed misereris omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam. |
|||
| 25 | Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti; nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti. |
|||
| 26 | Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset conservaretur? |
|||
| 27 | Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas. |
|||
| 1 | O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus ! |
|||
| 2 | Ideoque eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine. |