| 7 |
LIBER TOBIAE |
Tobit - Wycliffe Bible(14c) |
Tobias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 1 | Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio. |
|
| At Raguel's house. Tob.7.1-12 |
| 2 | Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annæ uxori suæ: Quam similis est juvenis iste consobrino meo ! |
|
| |
| 3 | Et cum hæc dixisset, ait: Unde estis juvenes fratres nostri? At illi dixerunt: Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive. |
|
| |
| 4 | Dixitque illis Raguel: Nostis Tobiam fratrem meum? Qui dixerunt: Novimus. |
|
| |
| 5 | Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem: Tobias, de quo interrogas, pater istius est. |
|
| |
| 6 | Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus |
|
| |
| 7 | dixit: Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es. |
|
| |
| 8 | Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimatæ sunt. |
|
| |
| 9 | Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium, |
|
| |
| 10 | Tobias dixit: Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam. |
|
| |
| 11 | Quo audito verbo Raguel expavit, sciens quid evenerit illis septem viris qui ingressi sunt ad eam: et timere cœpit ne forte et hunc similiter contingeret. Et cum nutaret, et non daret petenti ullum |
|
| |
| 12 | dixit ei angelus: Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua: propterea alius non potuit habere illam. |
|
| |