| 6 |
LIBER TOBIAE |
Tobit - Wycliffe Bible(14c) |
Tobias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 9 | Et fel valet ad ungendos oculos in quibus fuerit albugo, et sanabuntur. |
|
| On the way to Ecbatana. Tob.6.9-17 |
| 10 | Et dixit ei Tobias: Ubi vis ut maneamus? |
|
| |
| 11 | Respondensque angelus, ait: Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum neque feminam ullam habet aliampræteream. |
|
| |
| 12 | Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem. |
|
| |
| 13 | Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem. |
|
| |
| 14 | Tunc respondit Tobias, et dixit: Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt: sed et hoc audivi, quia dæmonium occidit illos. |
|
| |
| 15 | Timeo ergo, ne forte et mihi hæc eveniant: et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos. |
|
| |
| 16 | Tunc angelus Raphaël dixit ei: Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus prævalere potest dæmonium. |
|
| |
| 17 | Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suæ libidini ita vacent sicut equus et mulus quibus non est intellectus: habet potestatemdæmonium super eos. |
|
| |