katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Tobias catches a fish. Tob.6.1-8

HOME | Notes
6 LIBER TOBIAE Tobit - Wycliffe Bible(14c) Tobias - Douay Rheims(17c) Reference
1Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris. Tobias catches a fish. Tob.6.1-8
2Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum.  
3Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens: Domine, invadit me.  
4Et dixit ei angelus: Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare cœpit ante pedes ejus.  
5Tunc dixit ei angelus: Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi: sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter.  
6Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum tulerunt in via: cetera salierunt, quæ sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum.  
7Tunc interrogavit Tobias angelum, et dixit ei: Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, quæ de pisce servare jussisti?  
8Et respondens angelus, dixit ei: Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus dæmoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos.