| 5 |
LIBER TOBIAE |
Tobit - Wycliffe Bible(14c) |
Tobias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 4 | Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua, ut dum adhuc vivo, recipias eam. |
|
| Tobias & Tobit meet Raphael. Tob.5.4-21 |
| 5 | Tunc egressus Tobias, invenit juvenem splendidum stantem præcinctum, et quasi paratum ad ambulandum. |
|
| |
| 6 | Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit: Unde te habemus, bone juvenis? |
|
| |
| 7 | At ille respondit: Ex filiis Israël. Et Tobias dixit ei: Nosti viam quæ ducit in regionem Medorum? |
|
| |
| 8 | Cui respondit: Novi: et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum, qui moratur in Rages civitate Medorum, quæ posita estin monte Ecbatanis. |
|
| |
| 9 | Cui Tobias ait: Sustine me obsecro, donec hæc ipsa nuntiem patri meo. |
|
| |
| 10 | Tunc ingressus Tobias, indicavit universa hæc patri suo. Super quæ admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum. |
|
| |
| 11 | Ingressus itaque salutavit eum, et dixit: Gaudium tibi sit semper. |
|
| |
| 12 | Et ait Tobias: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video? |
|
| |
| 13 | Cui ait juvenis: Forti animo esto: in proximo est ut a Deo cureris. |
|
| |
| 14 | Dixit itaque illi Tobias: Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam. |
|
| |
| 15 | Et dixit ei angelus: Ego ducam, et reducam eum ad te. |
|
| |
| 16 | Cui Tobias respondit: Rogo te, indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu. |
|
| |
| 17 | Cui Raphaël angelus dixit: Genus quæris mercenarii, an ipsum mercenarium qui cum filio tuo eat? |
|
| |
| 18 | sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias Ananiæ magni filius. |
|
| |
| 19 | Et Tobias respondit: Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum. |
|
| |
| 20 | Dixit autem illi angelus: Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum. |
|
| |
| 21 | Respondens autem Tobias, ait: Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum. |
|
| |