| 1 |
LIBER TOBIAE |
Tobit - Wycliffe Bible(14c) |
Tobias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 16 | Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti: |
|
| Tobit buries the dead. Tob.1.16-20 |
| 17 | et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti. |
|
| |
| 18 | Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Israël exosos haberet in conspectu suo, |
|
| |
| 19 | Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis: |
|
| |
| 20 | esurientes alebat, nudisque vestimenta præbebat, et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat. |
|
| |