|
1 |
SOPHONIAS PROPHETA |
Sofonye - Wycliffe Bible(14c) |
Sophonias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezeciæ, in diebus Josiæ, filii Amon, regis Judæ. |
|
|
ZEPHANIAH. Zph.1.1 |
2 |
Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus:
|
|
|
The day of the LORD's judgement. Zph.1.2-18 |
3 |
congregans hominem et pecus,
congregans volatilia cæli et pisces maris:
et ruinæ impiorum erunt,
et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus.
|
|
|
|
4 |
Et extendam manum meam super Judam
et super omnes habitantes Jerusalem:
et disperdam de loco hoc reliquias Baal,
et nomina ædituorum cum sacerdotibus;
|
|
|
|
5 |
et eos qui adorant super tecta militiam cæli,
et adorant et jurant in Domino,
et jurant in Melchom;
|
|
|
|
6 |
et qui avertuntur de post tergum Domini,
et qui non quæsierunt Dominum,
nec investigaverunt eum.
|
|
|
|
7 |
Silete a facie Domini Dei,
quia juxta est dies Domini:
quia præparavit Dominus hostiam;
sanctificavit vocatos suos.
|
|
|
|
8 |
Et erit: in die hostiæ Domini,
visitabo super principes,
et super filios regis,
et super omnes qui induti sunt veste peregrina;
|
|
|
|
9 |
et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa,
qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.
|
|
|
|
10 |
Et erit in die illa, dicit Dominus,
vox clamoris a porta piscium,
et ululatus a Secunda,
et contritio magna a collibus.
|
|
|
|
11 |
Ululate, habitatores Pilæ:
conticuit omnis populus Chanaan,
disperierunt omnes involuti argento.
|
|
|
|
12 |
Et erit in tempore illo:
scrutabor Jerusalem in lucernis,
et visitabo super viros defixos in fæcibus suis,
qui dicunt in cordibus suis:
Non faciet bene Dominus, et non faciet male.
|
|
|
|
13 |
Et erit fortitudo eorum in direptionem,
et domus eorum in desertum:
et ædificabunt domos, et non habitabunt;
et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum.
|
|
|
|
14 |
Juxta est dies Domini magnus:
juxta est, et velox nimis.
Vox diei Domini amara:
tribulabitur ibi fortis.
|
|
|
|
15 |
Dies iræ dies illa,
dies tribulationis et angustiæ,
dies calamitatis et miseriæ,
dies tenebrarum et caliginis,
dies nebulæ et turbinis,
|
|
|
|
16 |
dies tubæ et clangoris super civitates munitas,
et super angulos excelsos.
|
|
|
|
17 |
Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci,
quia Domino peccaverunt;
et effundetur sanguis eorum sicut humus,
et corpora eorum sicut stercora.
|
|
|
|
18 |
Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos
in die iræ Domini:
in igne zeli ejus devorabitur omnis terra,
quia consummationem cum festinatione faciet
cunctis habitantibusterram. |
|
|
|