|
2 |
JOEL PROPHETA |
Joel - Wycliffe Bible(14c) |
Joel - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ: quia venit dies Domini, quia prope est. |
|
|
A warning of the day of the LORD. Jl.2.1-11 |
2 |
Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum nonerit usque inannosgenerationisetgenerationis. |
|
|
|
3 |
Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum. |
|
|
|
4 |
Quasi aspectus equorum, aspectus eorum; et quasi equites, sic current. |
|
|
|
5 |
Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium. |
|
|
|
6 |
A facie ejus cruciabuntur populi; omnes vultus redigentur in ollam. |
|
|
|
7 |
Sicut fortes current; quasi viri bellatores ascendent murum: viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis. |
|
|
|
8 |
Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt; sed et per fenestras cadent, et non demolientur. |
|
|
|
9 |
Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur. |
|
|
|
10 |
A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum. |
|
|
|
11 |
Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus: magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum? |
|
|
|
12 |
Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu. |
|
|
A call to repentance. Jl.2.12-17 |
13 |
Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis supermalitia. |
|
|
|
14 |
Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro? |
|
|
|
15 |
Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate cœtum: |
|
|
|
16 |
congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo. |
|
|
|
17 |
Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt inpopulis: Ubi est |
|
|
|
18 |
Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo. |
|
|
God restores fertility to the land. Jl.2.18-27 |
19 |
Et respondit Dominus, et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus. |
|
|
|
20 |
Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam: faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum: et ascendet fœtor ejus, etascendet putredo e |
|
|
|
21 |
Noli timere, terra: exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret. |
|
|
|
22 |
Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam. |
|
|
|
23 |
Et, filii Sion, exsultate, et lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio. |
|
|
|
24 |
Et implebuntur areæ frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo. |
|
|
|
25 |
Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca: fortitudo mea magna quam misi in vos. |
|
|
|
26 |
Et comedetis vescentes, et saturabimini; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum; et non confundetur populus meus in sempiternum. |
|
|
|
27 |
Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius; et non confundetur populus meus in æternum. |
|
|
|
28 |
Et erit post hæc: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ: senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt. |
|
|
The day of the LORD. Jl.2.28-32 |
29 |
Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum. |
|
|
|
30 |
Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi. |
|
|
|
31 |
Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. |
|
|
|
32 |
Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit: quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit. |
|
|
|