|
8 |
LIBER CANTICUM CANTICORUM |
Songes of Songes - Wycliffe Bible(14c) |
Canticles - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat? |
|
|
|
2 |
Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum. |
|
|
|
3 |
Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. |
|
|
|
4 |
SPONSUS. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. |
|
|
|
5 |
CHORUS. Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum?
SPONSUS. Sub arbore malo suscitavi te; ibi corrupta est mater tua, ibiviolata est genitrixtua. |
|
|
The sixth song. The women (a). She (b) Sg.8.5 |
6 |
SPONSA. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum. |
|
|
She. Sg.8.6-7 |
7 |
Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. |
|
|
|
8 |
CHORUS FRATRUM. Soror nostra parva, et ubera non habet; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est? |
|
|
|
9 |
Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. |
|
|
|
10 |
SPONSA. Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens. |
|
|
She. Sg.8.10 |
11 |
CHORUS FRATRUM. Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos: tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu ejus mille argenteos. |
|
|
He. Sg.8.11-13 |
12 |
SPONSA. Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus. |
|
|
|
13 |
SPONSUS. Quæ habitas in hortis, amici auscultant; fac me audire vocem tuam. |
|
|
|
14 |
SPONSA. Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum. |
|
|
She. Sg.8.14 |