| 3 |
MALACHIAS PROPHETA |
Malachie - Wycliffe Bible(14c) |
Malachias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 13 | Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus. |
|
| God's promise of mercy. Mal.3.13-18 |
| 14 | Et dixistis: Quid locuti sumus contra te? Dixistis: Vanus est qui servit Deo: et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? |
|
| |
| 15 | Ergo nunc beatos dicimus arrogantes: siquidem ædificati sunt facientes impietatem, et tentaverunt Deum, et salvi facti sunt. |
|
| |
| 16 | Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo: et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus. |
|
| |
| 17 | Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium: et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi. |
|
| |
| 18 | Et convertemini, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei. |
|
| |