| 7 |
ZACCHARIAS PROPHETA |
Sacharie - Wycliffe Bible(14c) |
Zacharias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 8 | Et factum est verbum Domini ad Zachariam, dicens: |
|
| The cause of the Exile. Zch.7.8-14 |
| 9 | Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Judicium verum judicate, et misericordiam et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo. |
|
| |
| 10 | Et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumniari: et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo. |
|
| |
| 11 | Et noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentem, et aures suas aggravaverunt ne audirent. |
|
| |
| 12 | Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quæ misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum: et facta est indignatio magna a Domino exercituum. |
|
| |
| 13 | Et factum est sicut locutus est, et non audierunt: sic clamabunt et non exaudiam, dicit Dominus exercituum. |
|
| |
| 14 | Et dispersi eos per omnia regna quæ nesciunt: et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens: et posuerunt terram desiderabilem in desertum. |
|
| |