katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

The exiles are called to return. Zch.2.6-13

HOME | Notes
2 ZACCHARIAS PROPHETA Sacharie - Wycliffe Bible(14c) Zacharias - Douay Rheims(17c) Reference
6O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus,
quoniam in quatuor ventos cæli dispersi vos, dicit Dominus.
The exiles are called to return. Zch.2.6-13
7O Sion ! fuge, quæ habitas apud filiam Babylonis:
 
8quia hæc dicit Dominus exercituum:
Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos:
qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei:
 
9quia ecce ego levo manum meam super eos,
et erunt prædæ his qui serviebant sibi:
et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
 
10Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio,
et habitabo in medio tui, ait Dominus.
 
11Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa,
et erunt mihi in populum,
et habitabo in medio tui:
et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.
 
12Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata,
et eliget adhuc Jerusalem.
 
13Sileat omnis caro a facie Domini,
quia consurrexit de habitaculo sancto suo.