katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

What the LORD requires. Mic.6.6-16

HOME | Notes
6 MICHEAS PROPHETA Mychee - Wycliffe Bible(14c) Micheas - Douay Rheims(17c) Reference
6Quid dignum offeram Domino?
curvabo genu Deo excelso?
Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos?
What the LORD requires. Mic.6.6-16
7numquid placari potest Dominus in millibus arietum,
aut in multis millibus hircorum pinguium?
numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo,
fructum ventris mei pro peccato animæ meæ?
 
8Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum,
et quid Dominus requirat a te:
utique facere judicium,
et diligere misericordiam,
et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
 
9Vox Domini ad civitatem clamat,
et salus erit timentibus nomen tuum:
audite, tribus, et quis approbabit illud?
 
10Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis,
et mensura minor iræ plena.
 
11Numquid justificabo stateram impiam,
et saccelli pondera dolosa?
 
12In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate,
et habitantes in ea loquebantur mendacium,
et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.
 
13Et ego ergo cœpi percutere te perditione super peccatis tuis.
 
14Tu comedes, et non saturaberis,
et humiliatio tua in medio tui:
et apprehendes, et non salvabis,
et quos salvaveris, in gladium dabo.
 
15Tu seminabis, et non metes:
tu calcabis olivam, et non ungeris oleo;
et mustum, et non bibes vinum.
 
16Et custodisti præcepta Amri,
et omne opus domus Achab,
et ambulasti in voluntatibus eorum:
ut darem te in perditionem,
et habitantes in ea in sibilum,
et opprobriumpopuli mei portabitis.