katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

The LORD's case against Israel. Mic.6.1-5

HOME | Notes
6 MICHEAS PROPHETA Mychee - Wycliffe Bible(14c) Micheas - Douay Rheims(17c) Reference
1Audite quæ Dominus loquitur:
Surge, contende judicio adversum montes,
et audiant colles vocem tuam.
The LORD's case against Israel. Mic.6.1-5
2Audiant montes judicium Domini,
et fortia fundamenta terræ;
quia judicium Domini cum populo suo,
et cum Israël dijudicabitur.
 
3Popule meus, quid feci tibi?
aut quid molestus fui tibi? Responde mihi.
 
4Quia eduxi te de terra Ægypti,
et de domo servientium liberavi te,
et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam.
 
5Popule meus, memento, quæso,
quid cogitaverit Balach, rex Moab,
et quid responderit ei Balaam, filius Beor,
de Setim usque ad Galgalam,
ut cognosceres justitias Domini.