katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

Deliverance & punishment. Mic.5.5-15

HOME | Notes
5 MICHEAS PROPHETA Mychee - Wycliffe Bible(14c) Micheas - Douay Rheims(17c) Reference
5Et erit iste pax:
cum venerit Assyrius in terram nostram,
et quando calcaverit domibus nostris,
et suscitabimus super eum septem pastores
et octo primates homines;
Deliverance & punishment. Mic.5.5-15
6et pascent terram Assur in gladio,
et terram Nemrod in lanceis ejus,
et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram,
et cum calcaverit in finibus nostris.
 
7Et erunt reliquiæ Jacob in medio populorum multorum
quasi ros a Domino,
et quasi stillæ super herbam,
quæ non exspectat virum,
et non præstolatur filios hominum.
 
8Et erunt reliquiæ Jacob in gentibus,
in medio populorum multorum,
quasi leo in jumentis silvarum,
et quasi catulus leonis in gregibus pecorum,
qui cum transierit, et conculcaverit, et ceperit,
non est qui eruat.
 
9Exaltabitur manus tua super hostes tuos,
et omnes inimici tui interibunt.
 
10Et erit in die illa, dicit Dominus:
auferam equos tuos de medio tui,
et disperdam quadrigas tuas.
 
11Et perdam civitates terræ tuæ,
et destruam omnes munitiones tuas:
et auferam maleficia de manu tua,
et divinationes non erunt in te:
 
12et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui,
et non adorabis ultra opera manuum tuarum:
 
13et evellam lucos tuos de medio tui,
et conteram civitates tuas.
 
14Et faciam, in furore et in indignatione, ultionem
in omnibus gentibus quæ non audierunt.