katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

The LORD's universal reign of peace. Mic.4.1-5.1

HOME | Notes
4 MICHEAS PROPHETA Mychee - Wycliffe Bible(14c) Micheas - Douay Rheims(17c) Reference
1Et erit: in novissimo dierum
erit mons domus Domini præparatus in vertice montium,
et sublimis super colles:
et fluent ad eum populi,
The LORD's universal reign of peace. Mic.4.1-5.1
2et properabunt gentes multæ, et dicent:
Venite, ascendamus ad montem Domini,
et ad domum Dei Jacob:
et docebit nos de viis suis,
et ibimus in semitis ejus,
quia de Sion egredietur lex,
et verbum Domini de Jerusalem.
 
3Et judicabit inter populos multos,
et corripiet gentes fortes usque in longinquum:
et concident gladios suos in vomeres,
et hastas suas in ligones:
non sumet gens adversus gentem gladium,
et non discent ultra belligerare
 
4Et sedebit vir subtus vitem suam et subtus ficum suam,
et non erit qui deterreat,
quia os Domini exercituum locutum est.
 
5Quia omnes populi ambulabunt
unusquisque in nomine dei sui;
nos autem ambulabimus
in nomine Domini Dei nostri,
in æternum et ultra.
 
6In die illa, dicit Dominus,
congregabo claudicantem,
et eam quam ejeceram colligam,
et quam afflixeram:
 
7et ponam claudicantem in reliquias,
et eam quæ laboraverat, in gentem robustam:
et regnabit Dominus super eos in monte Sion,
ex hoc nunc et usque in æternum.
 
8Et tu, turris gregis nebulosa filiæ Sion,
usque ad te veniet,
et veniet potestas prima,
regnum filiæ Jerusalem.
 
9Nunc quare mœrore contraheris?
numquid rex non est tibi,
aut consiliarius tuus periit,
quia comprehendit te dolor sicut parturientem?
 
10Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens,
quia nunc egredieris de civitate,
et habitabis in regione,
et venies usque ad Babylonem:
ibi liberaberis,
ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.
 
11Et nunc congregatæ sunt super te gentes multæ, quæ dicunt:
Lapidetur, et aspiciat in Sion oculus noster.
 
12Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini,
et non intellexerunt consilium ejus,
quia congregavit eos quasi fœnum areæ.
 
13Surge, et tritura, filia Sion,
quia cornu tuum ponam ferreum,
et ungulas tuas ponam æreas;
et comminues populos multos,
et interficies Domino rapinas eorum,
et fortitudinem eorum Domino universæ terræ.
 
1Nunc vastaberis, filia latronis.
Obsidionem posuerunt super nos:
in virga percutient maxillam judicis Israël.