| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 1 | ABDIAS PROPHETA | Abdias - Wycliffe Bible(14c) | Abdias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 17 | Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus; et possidebit domus Jacob eos qui se possederant. |
The victory of Israel. Ob.1.16-21 | ||
| 18 | Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula: et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiæ domus Esau, quia Dominus locutus est. |
|||
| 19 | Et hæreditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau, et qui in campestribus, Philisthiim: et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariæ, et Benjamin possidebit Galaad. |
|||
| 20 | Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israël, omnia loca Chananæorum usque ad Sareptam: et transmigratio Jerusalem, quæ in Bosphoro est, possidebit civitates austri. |
|||
| 21 | Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau, et erit Domino regnum. |