katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

Reason's for Edom's punishment. Ob.1.10-14

HOME | Notes
1 ABDIAS PROPHETA Abdias - Wycliffe Bible(14c) Abdias - Douay Rheims(17c) Reference
10Propter interfectionem,
et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob,
operiet te confusio, et peribis in æternum.
Reason's for Edom's punishment. Ob.1.10-14
11In die cum stares adversus eum,
quando capiebant alieni exercitum ejus,
et extranei ingrediebantur portas ejus,
et super Jerusalem mittebant sortem,
tu quoque eras quasi unus ex eis.
 
12Et non despicies in die fratris tui,
in die peregrinationis ejus:
et non lætaberis super filios Juda
in die perditionis eorum:
et non magnificabis os tuum
in die angustiæ.
 
13Neque ingredieris portam populi mei
in die ruinæ eorum;
neque despicies et tu in malis ejus
in die vastitatis illius.
Et non emitteris adversus exercitum ejus
in die vastitatis illius,
 
14neque stabis in exitibus
ut interficias eos qui fugerint,
et non concludes reliquos ejus
in die tribulationis.