katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

The LORD will punish Edom. Ob.1.2-9

HOME | Notes
1 ABDIAS PROPHETA Abdias - Wycliffe Bible(14c) Abdias - Douay Rheims(17c) Reference
2Ecce parvulum dedi te in gentibus:
contemptibilis tu es valde.
The LORD will punish Edom. Ob.1.2-9
3Superbia cordis tui extulit te,
habitantem in scissuris petrarum,
exaltantem solium tuum;
qui dicis in corde tuo:
Quis detrahet me in terram?
 
4Si exaltatus fueris ut aquila,
et si inter sidera posueris nidum tuum,
inde detraham te, dicit Dominus.
 
5Si fures introissent ad te,
si latrones per noctem,
quomodo conticuisses?
nonne furati essent sufficientia sibi?
Si vindemiatores introissent ad te,
numquid saltem racemum reliquissent tibi?
 
6Quomodo scrutati sunt Esau;
investigaverunt abscondita ejus?
 
7Usque ad terminum emiserunt te:
omnes viri fœderis tui illuserunt tibi:
invaluerunt adversum te viri pacis tuæ,
qui comedunt tecum, ponent insidias subter te;
non est prudentia in eo.
 
8Numquid non in die illa, dicit Dominus,
perdam sapientes de Idumæa,
et prudentiam de monte Esau?
 
9Et timebunt fortes tui a meridie,
ut intereat vir de monte Esau.