| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 10 | OSEE PROPHETA | Osee - Wycliffe Bible(14c) | Osee - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 9 | Ex diebus Gabaa peccavit Israël; ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa prælium super filios iniquitatis. |
The LORD pronounces judgement on Israel. Hs.10.9-15 | ||
| 10 | Juxta desiderium meum corripiam eos: congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas. |
|||
| 11 | Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus: ascendam super Ephraim, arabit Judas; confringet sibi sulcos Jacob. |
|||
| 12 | Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ. Innovate vobis novale; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam. |
|||
| 13 | Arastis impietatem, iniquitatem messuistis: comedistis frugem mendacii, quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum. |
|||
| 14 | Consurget tumultus in populo tuo; et omnes munitiones tuæ vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal in die prælii, matre super filios allisa. |
|||
| 15 | Sic fecit vobis Bethel, a facie malitiæ nequitiarum vestrarum. |