| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 8 | OSEE PROPHETA | Osee - Wycliffe Bible(14c) | Osee - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt. |
The LORD condemns Israel for Idol worship. Hs.8.1-14 | ||
| 2 | Me invocabunt: Deus meus, cognovimus te Israël. |
|||
| 3 | Projecit Israël bonum: inimicus persequetur eum. |
|||
| 4 | Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. |
|||
| 5 | Projectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari? |
|||
| 6 | Quia ex Israël et ipse est: artifex fecit illum, et non est deus; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ. |
|||
| 7 | Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo; germen non faciet farinam: quod etsi fecerit, alieni comedent eam. |
|||
| 8 | Devoratus est Israël; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum. |
|||
| 9 | Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi; Ephraim munera dederunt amatoribus. |
|||
| 10 | Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum. |
|||
| 11 | Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum; factæ sunt ei aræ in delictum. |
|||
| 12 | Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt. |
|||
| 13 | Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in Ægyptum convertentur. |
|||
| 14 | Et oblitus est Israël factoris sui, et ædificavit delubra; et Judas multiplicavit urbes munitas; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit ædes illius. |