katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

The vision explained. Dn.8.15-27

HOME | Notes
8 DANIHELIS PROPHETAE Daniel - Wycliffe Bible(14c) Daniel - Douay Rheims(17c) Reference
15Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quærerem intelligentiam: ecce stetit in conspectu meo quasi species viri. The vision explained. Dn.8.15-27
16Et audivi vocem viri inter Ulai: et clamavit, et ait: Gabriel, fac intelligere istam visionem.  
17Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam: cumque venisset, pavens corrui in faciem meam: et ait ad me: Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.  
18Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram: et tetigit me, et statuit me in gradu meo,  
19dixitque mihi: Ego ostendam tibi quæ futura sunt in novissimo maledictionis: quoniam habet tempus finem suum.  
20Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.  
21Porro hircus caprarum, rex Græcorum est; et cornu grande, quod erat inter oculos ejus, ipse est rex primus.  
22Quod autem fracto illo surrexerunt quatuor pro eo: quatuor reges de gente ejus consurgent, sed non in fortitudine ejus.  
23Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones;  
24et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis: et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum  
25secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus: et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos: et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.  
26Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est: tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.  
27Et ego Daniel langui, et ægrotavi per dies: cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.