| 5 |
DANIHELIS PROPHETAE |
Daniel - Wycliffe Bible(14c) |
Daniel - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 13 | Igitur introductus est Daniel coram rege: ad quem præfatus rex ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis Judæ, quem adduxit pater meus rex de Judæa? |
|
| Daniel explains the writing. Dn.5.13-31 |
| 14 | audivi de te, quoniam spiritum deorum habeas, et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores inventæ sunt in te. |
|
| |
| 15 | Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem ejus indicarent mihi: et nequiverunt sensum hujus sermonis edicere. |
|
| |
| 16 | Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere: si ergo vales scripturam legere, et interpretationem ejus indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, ettertiu |
|
| |
| 17 | Ad quæ respondens Daniel, ait coram rege: Munera tua sint tibi, et dona domus tuæ alteri da: scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem ejus ostendam tibi. |
|
| |
| 18 | O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo. |
|
| |
| 19 | Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguæ tremebant, et metuebant eum: quos volebat, interficiebat: et quos volebat, percutiebat: et quos volebat, exaltabat: et quos volebat,humiliabat. |
|
| |
| 20 | Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est: |
|
| |
| 21 | et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus: fœnum quoque ut bos comedebat, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Alti |
|
| |
| 22 | Tu quoque, filius ejus Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires hæc omnia: |
|
| |
| 23 | sed adversum Dominatorem cæli elevatus es: et vasa domus ejus allata sunt coram te, et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos, et aureos, et æreos,ferreos, ligneosq |
|
| |
| 24 | Idcirco ab eo missus est articulus manus, quæ scripsit hoc quod exaratum est. |
|
| |
| 25 | Hæc est autem scriptura, quæ digesta est: Mane, Thecel, Phares. |
|
| |
| 26 | Et hæc est interpretatio sermonis. Mane: numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud. |
|
| |
| 27 | Thecel: appensus es in statera, et inventus es minus habens. |
|
| |
| 28 | Phares: divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis. |
|
| |
| 29 | Tunc, jubente rege, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo ejus: et prædicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo. |
|
| |
| 30 | Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldæus. |
|
| |
| 31 | Et Darius Medus successit in regnum, annos natus sexaginta duos. |
|
| |