| 3 |
DANIHELIS PROPHETAE |
Daniel - Wycliffe Bible(14c) |
Daniel - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 98 | Nabuchodonosor rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur. |
|
| Nebuchadnezzar's second dream. Dn.4.1-18 |
| 99 | Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi prædicare |
|
| |
| 100 | signa ejus, quia magna sunt: et mirabilia ejus, quia fortia: et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem. |
|
| |
| 1 | Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo: |
|
| |
| 2 | somnium vidi, quod perterruit me: et cogitationes meæ in strato meo, et visiones capitis mei conturbaverunt me. |
|
| |
| 3 | Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi. |
|
| |
| 4 | Tunc ingrediebantur arioli, magi, Chaldæi, et aruspices, et somnium narravi in conspectu eorum: et solutionem ejus non indicaverunt mihi, |
|
| |
| 5 | donec collega ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Baltassar secundum nomen dei mei, qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso: et somnium coram ipso locutus sum. |
|
| |
| 6 | Baltassar, princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi: visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra. |
|
| |
| 7 | Visio capitis mei in cubili meo: videbam, et ecce arbor in medio terræ, et altitudo ejus nimia. |
|
| |
| 8 | Magna arbor, et fortis, et proceritas ejus contingens cælum: aspectus illius erat usque ad terminos universæ terræ. |
|
| |
| 9 | Folia ejus pulcherrima, et fructus ejus nimius: et esca universorum in ea. Subter eam habitabant animalia et bestiæ, et in ramis ejus conversabantur volucres cæli: et ex ea vescebatur omnis caro. |
|
| |
| 10 | Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil, et sanctus, de cælo descendit. |
|
| |
| 11 | Clamavit fortiter, et sic ait: Succidite arborem, et præcidite ramos ejus: excutite folia ejus, et dispergite fructus ejus: fugiant bestiæ, quæ subter eam sunt, et volucres de ramis ejus. |
|
| |
| 12 | Verumtamen germen radicum ejus in terra sinite, et alligetur vinculo ferreo et æreo in herbis quæ foris sunt, et rore cæli tingatur, et cum feris pars ejus in herba terræ. |
|
| |
| 13 | Cor ejus ab humano commutetur, et cor feræ detur ei: et septem tempora mutentur super eum. |
|
| |
| 14 | In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio: donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum. |
|
| |
| 15 | Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex: tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus, quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi: tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est. |
|
| |