| 3 |
DANIHELIS PROPHETAE |
Daniel - Wycliffe Bible(14c) |
Daniel - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 8 | Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldæi accusaverunt Judæos: |
|
| Daniel's 3 friends accused. Dn.3.8-18 |
| 9 | dixeruntque Nabuchodonosor regi: Rex, in æternum vive ! |
|
| |
| 10 | tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream: |
|
| |
| 11 | si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis. |
|
| |
| 12 | Sunt ergo viri Judæi, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: viri isti contempserunt, rex, decretum tuum: deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant. |
|
| |
| 13 | Tunc Nabuchodonosor, in furore et in ira, præcepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago: qui confestim adducti sunt in conspectu regis. |
|
| |
| 14 | Pronuntiansque Nabuchodonosor rex, ait eis: Verene Sidrach, Misach, et Abdenago, deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis? |
|
| |
| 15 | nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci: quod si non adoraveritis, ea |
|
| |
| 16 | Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re respondere tibi. |
|
| |
| 17 | Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare. |
|
| |
| 18 | Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus. |
|
| |